Hľadaný výraz: Mt 25,13-15; Mt 24,42; Mk 13,33-37; Lk 19,12-13; Lk 12,40, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 5
13 Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. 14 Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. 15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim

42 Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.

33 Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit. 34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. 35 Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; 36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! ”.

12 Dixit ergo: “ Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: “Negotiamini, dum venio”.

40 Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ”.

1

mail   print   facebook   twitter